monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6436.13 > sectio 11 > bnf10439.43 v > sectio > sectio 12 > sectio 25 > sectio 11 > sectio 812 > sectio > sectio 28 > bnfGrec107.193 > sectio 2 > sluMscr.Dresd.A.145.b.64 > sectio 23 > csg48.330 > bsbClm6436.36 > sectio 358 > bnf9389.323 > sectio 5 > csg48.389 > sectio 16 > sectio 12 > 3 > sectio 20 > sectio 29 > sectio 24 > sectio 24 > sectio 8 > sectio 699 > bsbClm6224.427 > sectio 9 > ad Timotheum I, 4 > bsbClm6224.387 > sectio 15 > sectio 18 > sluMscr.Dresd.A.145.b.150 > tblHarleyMS1775.19v > sectio 14 > sectio 20 > sectio 10 > sectio 11 > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 116, 6
'Manichaei plurima divinarum Scripturarum, quibus eorum nefarius error clarissima sententiarum perspicuitate convincitur, quia in alium sensum detorquere non possunt, falsa esse contendunt: ita tamen ut eamdem falsitatem non scribentibus Apostolis tribuant, sed nescio quibus codicum corruptoribus: Quod tamen quia nec pluribus sive antiquioribus exemplaribus, nec praecedentis linguae auctoritate (unde Latini libri interpretati sunt) probare aliquando potuerunt, notissima omnibus veritate superati confusique discedunt. Itane non intelligit prudentia sancta tua, quanta malitiae illorum patescat occasio, si non ab aliis Apostolicas litteras esse falsatas, sed ipsos Apostolos falsa scripsisse dicamus?'